拉丁语初级阅读,持续更新中(7.14更新至34)

高达九成网友

来自: 高达九成网友(换个姿势再来一次) 2008-05-08 22:46:23

15人 喜欢
  • 芥末

    芥末 2008-05-09 00:21:20

    谢谢了,像我这样的菜鸟也就是看这种难度的文章的水平……
    像这种难度的文章还是很难找的。
    非常感谢~

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-09 18:44:47

    2. Viae Romanae

    Viae romanae erant bonae et veram famam habebant. Viae antiquae non erant latae. In pictura(图我就不扫了) Viam Appiam spectamus. Viam latam et planam videmus. Advenae Viam Appiam vocabant «reginam viarum».

    Ubi est Via Appia?

    Via Appia in Italia est. Non est nova sed fama viae Appiae est magna. Causa est quod via est longa et lata.

    In Italia sunt multae viae bonae et malae. Via hidiernae sunt bonae: novae sunt sed non longae.

    Incolae Italiae novas vias amant, sed multas vias antiquas servant.



    原书图中配的一句话:“Omnes viae romam tendunt.”——条条大路通罗马。

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-10 23:08:11

    3. Servi



    Ⅰ.Multi servi romani erant captivi. Romani pugnis multas terras vastabant, et magnum numerum captivorum comparabant.

    Captivos e Graecia, e Gallia, ex Asia, ex Africa in Italiam movebant. In familia romana erant multi servi, boni et mali.

    Dominus servos vacabat: «Marce et Virgili, hora quinta est; portate materiam de silva; Antoni, voca socium et movete carrum a via et equos ab aqua».

    Servi docti medici, scribe erant, litteras docebant, de vita, de gloria, de amicitia dicebant; indocti equos dominorum in campis servabant, aquam portabant et hortos rosis et violis ornabant.

    Discipuli, servi romani togas non habent; in culina laborant; cibum filio et filiae domini dant; filios et filias dominorum docent; dominum et dominam juvant. Dominus et domina servos laudant, quod semper bene laborant.

    Multi clari Graeci erant servi et amici Romanorum. Litterae romanorum memoriam servorum bonorum servant. Poena servi mali magna erat. Servos bonos Romani saepe liberabant.



    Ⅱ.Spartacus erat clarus servus, captivus Romanorum. Socios vocat et ad pugnam incitat:« O socii, Romani non sunt aequi. Puer liber eram in patria mea, silvas et agros semper amabam. Sed Romani patriam meam vastant. Nunc vir sum et miser in arena pugno. Viri estis et populum romanum non amatis. Vocate socios ad pugnam! Servos liberabimus et ad caram patriam migrabimus».

  • moi

    moi 2008-05-11 01:13:51

    楼主辛苦了!加油,继续!

  • Kya

    Kya (Modo corvo nigrior.) 2008-05-12 18:46:24

    不错...有时间我看看...

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-12 22:08:46

    4. Forum



    ——第二变位法动词



    Forum erat locus judiciorum et negotiorum, et in oppidis Italiae magnis semper forum erat.

    Forum romanum antiquum in media Roma patebat, sub Capitolio et Palatino; magnum erat; statuis et ornamentis plenum erat. Multa templa deorum, statuae, tabernae, scholae et thermae forum romanum ornabant. In foro romano erant templa Vestae et Saturni.

    Puellae in Vestae templo flammas sactas servabant; in templo Saturni populus pecuniam publicam servabant. Viae fori romani statuis multis plenae erant.

    Ibi nuntii populum convocabant et magnas victorias nuntiabant, Ibi viri clari in rostris verba faciebant et sententias defendebant. Per medium forum, Via Sacra ad Capitolium decebat. Augustus et Trajanus quoque magnifica fora aedificaverunt.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-14 17:09:51

    5. Daedalus

    ——复习

    Daedalus, vir peritus, in insula Creta exsulabat ubi Minos tyrannus profugo hospitium praebuit.

    Daedalus, propter beneficium gratus, superbo tyranno Labyrinthum, custodiam captivorum, aedificavit.

    Olim superbia ingeniosum virum movet.

    Itaque Minos, iratus, fabrum vituperat et in Labyrintho cum filio retinet.

    Tum Daedalus puerum captivum incitivit:

    «Cur times, care fili? Movam et miram machinam excogitabo. Liberi erimus.»

    Alas callidus faber parat.

    Denique, vir et puer alas humeris bene accomodaverunt et, primi, per latum caelum evolaverunt.

    Sed incautus puer ad Phoebum nimis appropinquavit.

    Radii alarum ceram liquant et deus, ira incensus, miserum puerum in undas praecipitavit.

  • 维京王F.P.

    维京王F.P. (per aspera ad astra) 2008-05-15 22:50:16

    我语法尚未学完,有些地方需要想想才能理解。恺撒辛苦啦!!!

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-16 21:03:47

    特洛伊木马~~~


    6. Equus Trojanus

    Trojae oppidum in Asia est positum. Graeci circum Trojam castra ponunt et X (= decem ) annos pugnant. Tum Graeci in silvis materiam secant et in castra portant; ex materia equum immensum parant. In equum viri ascendunt; litteras in equo scribunt: «Graeci Minervae equum donant.» Graeci in insulam parvam contra Trojam sitam navigare simulant. Trojani in castra veniunt, equum vident et in oppidum trahunt. Noctu Graeci ab insula revertunt et Trojam vastant et incendio delent. Trojani oppidum defendunt, sed vitam non servant.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-17 21:49:20

    7. Castra Romanorum

    ——第五变格法名词

    Galli bella movebant contra Romanos.Romani cum copiis in Galliam venerunt et castra posuerunt.In castris errant viri et servi er impedimenta.Copia gladiorum in castris erat.

    Erant acies in campis et silvis.Galli Romanos oppugnaverunt;Romani autem spem victoriae in sociis posuerunt;Galli spem in servis et in barbarorum specie habebant.

    At Romani res viderunt et in rebus adversis auxilium rogaverunt;socii in re incerta copias et arma in bellum duxerunt.Numerus dierum sine fide et sine spe magnus in acie fuit,sedres secundae Romanis victoriam dederunt.Rebus,non verbis victoriam parabant.

    Victoriam celebraverunt,et memoria diei bene acti erit satis magnum praemium.

    参考译文:http://blog.sina.com.cn/s/blog_4c897848010008sd.html

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-19 17:04:08

    8. Res

    Fabricius rem publicam servavit. Romani res adversas constanter acceperunt. Marcus rem familiarem servat. Tullius non modo rebus publicis sed etiam privatis operam dabat. AEmilius proelio non vicit: Titus Livius rem narravit. Romani victoriam non reportaverunt: amatus rem nuntiavit. Vir severus librum de re rustica scripsit. Res secundae non semper gloriam parant. Romanorum prima acies tela mittit; deinde gladiis rem gerit.


    注:这篇文章的语法重点仍然是第五变格名词。文中多次出现“res”,而且意思不固定,需注意。

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-20 17:22:42

    9. Carthago

    ——第三变格法名词

    Carthago oppidum praeclarum in Africae ora erat; oppidi origo mira fuit. Dido, mulier pulchra, iram Tyrii tyranni vitavit; in Africam cum paucis comitibus fugit et ibi oppidum condidit. Procella saeva AEneam profugum ad Africam duxit. Tum Venus mater, AEneae, urbis proximae et Didonis reginae nomen nuntiat. AEneas reginae propitiae pugnas Trojanas narravit. Dido magnam fortitudinem amavit, sed infidus Trojanus ex Africa cum parvis sociis ad oras Italiae navigavit. Sic Fata sinebant. Dido autem misera dolorem morte vitavit.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-21 21:03:59

    10. Mores antiqui

    Multi disciplina Graecorum severa animos et corpora firmaverunt;phillosophi enim animum sanum in corpore sano semper laudaverunt;itaque animos studio,corpora labore exercuerunt.

    Scelera magna antiquis temporibus non rara fuerunt.Vulnera in militis pectore honesta et magnae fortitudinis signa erant..

    In oppidis antiquis homines nudo capite in viis ambulabant;viri enim multi pulchras et fluctuosas comas habebant;feminae magna cum cura tonsos capillos,pueri longos habebant;feminae in Grecia raro in viis publicis ambulabant.

    Veteres Romani laudis avidi,pecuniae largi erant;gloriam ingentem et divitias honestas quaerebant.In bello et in pace bonos mores colebant.In religione erant magnifici,fidi in amicos.

    参考译文(很屎很屎,随便一看就好了别当真)
    http://blog.sina.com.cn/s/blog_4c897848010009d0.html

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-23 20:08:13

    11. Navis Romana



    Romani primis temporibus paucas naves habebant. At Poeni rebus maritimis multum valebant; Romanorum hostes fuerunt et magna classe navium ad Siciliam navigaverunt et Romanos navalibus proeliis superaverunt. Romani autem classem instruxerunt navium longarum. In navibus longis, puppis alta et turres in media nave validae erant. Nautae in puppi alta navem gubernabant, dum classiarii, in turribus, telis et sagittis pugnabant. Frontem navis prora alta et rostro aeneo ornabant; rostrum aeneum navibus hostium damnosum erat. Nautae in transtris navem remis incitabant, sed, vento secundo, naves remis et velis navigabant. Romanae naves Punicis classibus perniciosae denique fuerunt.



    这篇文章里有不少关于船的名词,为了看懂文章而一一查出来价值不大,我把可能需要解释的都给出:

    puppis,is f.船尾

    turris,is f.木楼,楼阁,塔

    classiarii,orum m.pl.水手,海员

    telum,i n.标枪

    sagitta,ae f.箭

    prora,ae f.船头

    rostrum,i n.船头用来撞击敌船的铁尖头

    transtrum,i n.桨手所坐的横板

    remus,is m.桨

    velum,i n.船帆

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-24 23:59:19

    12. Neptunus(海神尼普顿/波塞东)

    ——第二类变格法的形容词

    Neptunus mare ingens regebat. Romani antiqui incredibilia vasti maris pericula timebant; itaque scriptores de Neptuno et mari non multa narrant. Graeci autem de maris deo celebres habenbant fabulas: Neptunus in aureo palatio sub undis maris habitabant; equi veloces pedibus aeneis et jubis aureis Neptunum per maris undas portabant. Deus mare vastum et ventos turpes tridente magno regebat.

    Nautae deo maris tauros nigros et albos, viatores omnes pro tutis viis bestias in litore maris mactabant.

    Neptunus et Apollo quondam fortia moenia veteris Trojae aedificaverunt. Trojae rex deo maris praemia laboris recusavit; tum animal saevum ex mari appropinquavit et agros Trojanos vastabit; Hercules autem potens Trojam ab animali atroci liberavit.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-27 17:21:12

    13. Dei Romani

    Apud antiquos Romanos multi erant dei et deae. Deorum primus erat Juppiter, rex deorum et hominum; in caelo habitabat et ardenti fulmine malos terrebat. In Capitolino monte templum ingens habebat. Patrem regno expellit et ita imperium caeli et terrae obtinet. Neptunus et Pluto, qui Tartarum regebat, Jovis fratres erant. Tamen Jovi parebant.

    Virgines et mulieres Junonem, nobilem Jovis uxorem, insigni pietate colebant.

    Apollo deus erat musicae et poesis. Diana soror erat Apollinis. Juvenes quotannis celebrabant in Dianae nemore dies rosis ornabant fragrantibus et faces portabant.

    Venus erat pulchra et dulcis dea amoris. Mercurius, Jovis filius, celer deorum nuntius erat. Crudelis Mars, deus belli, arma et pugnas amabat.

    Ceres, dea frumenti, Bacchus, deus vini, Vulcanus, deus ignis, Minerva, dea sapientiae, etiam magni dei erant.

    Diebus festis, populus ad templa deorum conveniebat; viri et feminae, pueri et puellae canebant et deos laudabant.



    参考译文:http://blog.sina.com.cn/s/blog_4c89784801000b4x.html

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-27 17:50:27

    14. De senatu et magistratibus et populo

    ——第四类变格法名词
      
      Senatus, magistratus comitiaque rem publicam administrant. In senatum coveniunt senatores, viri nobiles et fortes. De rebus gravibus et de salute populi romani agunt.
      
      Senatus populusque romanus imperium multarum gentium alienarum saepe veniunt, senatui parent, senatusconsulta(= senatorum sententias) timent.
      
      In rebus adversis, consules senatus jussu, dictatorem nonnunquam creabant.
      
      Ante consulem, duodecim lictores fasces gerebant; nam consul vitae necisque potestatem habebant.
      
      Tribuni plebis sacrosancti erant; jus tribuniciae intercessionis habebant et plebem protegebant.
      
      Initio enim imperium totum in manibus patriciorum erat. Postea, autem, patricii aut plebei curulem magistratum exercuerunt.
      
      ——————————————————————————————
      
      Unum diem consul fuit Caninius.
      
      «Vigilem consulem habemus -- exclamavit Cicero. Per totum enim consulatum numquam dormivit».

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-05-29 16:59:14

    15. Saturnia Tellus

    Hic Ver Assiduum

    Itali lenitetem caeli et soli ubertatem praedicabant. Hiems ibi numquam aspera erat, aestas numquam nimia. Ibi dulcia arva, lacus sub altissimis montibus, liquida flumina et fontes sacri aut tenues rivi. Arbores omnis generis florum pilchritudinem et pomorum copiam ostentabant. Apes flores purpereos metebant et silvas peragrabant, domum ferentes pabula. Solum omnis generis fructus generabat. Italia omnibus rebus abundabat.

    Etruria marmor celebre suppeditabat: Romani in Latio lapidem, in Sicilia sulfur, in Ilva insula ferrum inveniebant. Innumeri servi aut humiles agricolae agros arabant et sulcos onerabant messium variarum proventu. Vitem et oleam curabant, vel pecorum aut apium cultu se locupletabant; nam multa prata viride et pingue gramen gregibus praebebant.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-01 18:22:03

    16. Quattuor aetates



    Prima aetas erat aurea. Saturnus erat rex deorum hominumque. Omnes homines justi erant. Nec naves in mari erant, nei per maria lata homines navigabant. Bellum non erat, nec milites, nec arma; pax et concordia omnes terras ligabant. Gentes mollia otia agebant; terra sine cultu frumentum et omnia utilia debat. Neque hiems neque aestas eat: ver erat aeternum.

    At Juppiter rex fuit. Tum venit secunda aetas — aetas argentea — durior quam prima, gratior tamen quam tertia. Tum aestas et hiems esse incipiunt. Tum in agris juvenci pressi jugo laborant.

    Tertia aetas aenea erat, durior quam secunda.

    Quarta aetas — aetas ferrea — durissima omnium est. Poenas gravissimas homines statuunt, sed homines alios homines interficiunt et rapiunt; terras alienas vincere maturant. Nihil sacrum est. Nautae ad ultima loca navigant. Omnes bella cruentissima parant. Justitia terras relinquit.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-02 22:12:26

    17. Ver et Hiems



    Pluto, inferorum deus, pulcherrimam Cereris filiam, frumenti deae, vidit et amavit.

    Quare virginem in nemore flores legentem Pluto, ex terrae hiatu preveniens, rapuit et in matrimonium duxit.

    Excruciata dolore, mater non jam in agris laborat. Fames hominibus imminet.

    Tum Juppiter, omnium deorum sepientissimus, concordiam efficit:

    Proserpina partem anni in terra cum matre, partem sub terra cum conjuge aget.

    Dum in terra est, plurimos flores, magnam copiam frumenti videmus; cum ad inferos excedit, Ceres, tristior, fruges non gignit.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-04 20:38:36

    18. De Romanorum indole



    Primis temporibus, Romani modestissimi agricolae erant, solum sterilissimum versabant. Similes omnibus agricolis, parci erant, patientissimi, sobrii, pertinacissimi erant. Exempla plurima dederunt omnium civilium et militarium virtutum. Omnes cives vitam in bello hilariter condonabant.

    Magnis virtutibus sic praediti, imperium semper dilataverunt et orbi terrarum denique imperaverunt. Sed utilia nimis curabant et ideo litterarum et artium parum erant curiosi. Probiores cives, praeclariores milites, peritiores rerum civilium viri fuerunt quam Graeci, sed Graeci in studiis et liberalibus disciplinis Romanos omnino superaverunt.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-04 20:38:52

    19. In ludum intrant



    ——基数词和序数词




    Discipuli—— Salve, magister.
    Magister—— Salvete, discipuli. Intrate omnes, claudite fenestras, considite, silete et attendite.

    Romulus—— Da veniam, magister: nihil didici, quia infirmus fui.

    Magister—— Plini, e sella surge et ad magistrum appropinqua. Homeri versus recita.

    Plinius—— Etiam nihil didici, magister.

    Magister—— Nunc ignosco, sed minus neglegens esto. Sexte, veni ad tabulam: tres numeros scribe et fac summam.



    Omnes discipuli laborabant.Petrum interrogavit magister:

    —— Petre, quot sunt quattuor et duo?

    —— Nescio, magister.

    —— Audi: nummos quattuor a patre tuo accepsti, duos a magistro; quot nummos habes?

    —— Septem habeo.

    —— Septem habes? Erras.

    —— Bona venia audi, magister, non erro,quia mane unum jam nummum a matre accepi.



    参考译文:http://blog.sina.com.cn/s/blog_4c897848010009v4.html

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-06 22:36:26

    20. Epulae Romanae



    In omnibus aedibus erat tres triclinium et in riclinio circum mensam tres lecti erant. Pater-familias, uxor et liberi in medio lecto accumbebant: medius lectus fuerat semper locus honoris.

    Convivia tria erant: jentaculum, prandium et cena. Mane erat primum convivium: panis et caseus. Pueri crusta vel dulcia in ludum portabant. Secundum convivium, meridie, erat prandium.

    Romani ad cenam amicos invitabant. Post cenam, audiebant comoedos, vel lectorem vel lyristen. Numerus minimus convivarum erat tres, maximus novem; nam Gratiae tres et Musae novem erant.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-07 23:03:10

    21. Lacrimae Romam servant



    ——人称代词和物主代词



    Coriolanus patriam suam amaba et bene pro patria pugnaverant. Post bellum, tamem, plebs, timore ejus auctoritatis permota, eum exsilio multavit.

    Nuc Roma se videt obsessam. Domo profugus, Coriolanus non jam filius patriae suae est.

    Cur contra urbem suam nunc pugnat? Quod in exsilio se videt.

    In castra Coriolani nuntius intravit. Coriolanus secum multos viros Volscos habet. Tum nuntium suum interrogavit et nuntius ei respondit: «Mulieres romanae extra castra conclamant et desiderant te videre».

    Feminae intrant et Coriolanus prope se amicum suum vidit. Statim ei dixit: «Ego invictus sum. Pro oppidis Volscorum bene pugnavi, neque unquam Romani me superaverunt».

    Inter matronas romanas erat Volumnia, Coriolani uxor. Jam Coriolanus liberos suos, jam lacrimas uxoris suae et liberorum suorum spectabat. Statim exclamavit: «Pro te, o Volumnia, uxor mea, et pro vobis, liberi mei, (ego) Romam non delebo.»

    Sine mora militibus suis ita nuntiavit: «Ab oppido copias nostras movote. Lacrimae uxoris meae et liberorum meorum Romam servabant.»

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-09 19:36:13

    22. De belli ratione

    Gallorum dux militibus dixit:«Ego vos in hunc locum vocavi, ut de belli ratione agam. Hoestes enim in fines nostros venerunt, ut istos agros et haec occuparent atque incenderent. Praeterea illi fortes et victoriae cupidi sunt. Ad omnia parati, eadem spe adducti sunt. De vitis nostris atque de communi Galliae salute cum eis contendemus. Itaque eos, qui fortiter contra illos non pugnabunt, mea manu occidam. Pugnate usque ad ipsorum fugam. Defendite hos agros, haec oppida, hos pueros nostros ad eis.»

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-12 20:51:05

    23. Græcia



    Inter reliquas Græciæ regiones eminet Attica.

    Ibi Athenæ sunt quarum (= cujus urbis) arx, sive Acropolis, urbi imminens, splendidum Periclis opus est.

    Urbs, de qua dei -- Fama est -- inter se certaverunt, belli pacisque artes artes maximo studio excoluit.

    Delphi urbs, quæ adjacet ad Parnassum montem, in cujus culminibus Musæ habitabant, quoque clarissima fuit.

    Ibi oraculum Apollinis erat quod omnes Græci consulebant et maximam auctoritatem habuit.

    Peloponnesus est ingens pæninsula, platani folio simillima. Hic nobilis est Olympia ad Alphei fluminis ripas prope quas Græci ludos celebrabant Olympicos.

    Hic Sparta viros genuit fortes constantesque quorum celebritate urbes finitimas superavit. Haud procul sunt altissimi specus per quos Orpheus ad inferos -- narrant -- descendit, ut Eurydicam uxorem e leto revocaret.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-16 22:21:12

    24. Navis Partes



    I. Prora est ea pars navis quam a fronte vides.

    Rostrum est ea pars prorae quae mare secat.

    Puppis est ea pars navis in qua stat gubernator.

    Gubernator est is quem in puppi videmus.

    Gubernaculum est id quo ille navem gubernat.

    Remiges sunt nautae qui in transtris sedent.

    Remi sunt ea quibus remigant.

    Malus est id cui funes vela conjungunt.

    Vela sunt ea quae ventus implet.

    Ventus qui vela implet secundus est.

    Transtra sunt sellae ubi remiges sedent.



    II. Cujus est navis? ——Is, cujus navis est, magister vocatur, sed nomen ejus ignoro.

    Quomodo vocatur is qui agrum colit? is qui discit? is qui pugnat? id quod scribis? id quo remex remigat? civitas quam amamus? ventus qui vela non implet?

    Quomodo vocantur membra quibus pugnas? tela quae Romani jaciebant? sellae ubi remiges sedent? ii qui discunt? ii qui docent?

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-19 13:52:45

    25. In biblioteca



    Marcus ---- In biblioteca intra. Nidi totos parietes vestiunt. In nidis videbis volumina, e quibus pendent librobrum tituli.

    Titus ---- In quo nido librum optatum invenire possum? Quod consilium de libris mihi das? Pater meus bibliotecam etiam habet, sed minor est quam haec et libri non tam multi sunt.

    Marcus ---- Vide, et librum, quem optas, lege. In hoc nido, laeva parte, vides Vergilii carmina, Ciceronis orationes multaque alia volumina. Quos libros desideras? Utrum sicriptorem leges?

    Titus ---- Portabo tria Ciceronis opera. Quod opus hujus scriptoris optimum judicas? Libri mei non chartei sunt, neque formam voluminum habent; e scidis pergamenis consutis sunt facti.

    Marcus ---- Sic facilius libros servas. Tite, quid in imagine vides?

    Titus ---- In prima imagine, rotundam capsulam, volumina continentem, libros et stilos video. In altera imagine, atramentarium, quod atramentum continet, arundinem vel calamum, tabelas, volumina, codices video.

    Marcus ---- Sunt instrumenta ad scribendum et ad legendum, quae nos ad majora parabunt.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-20 19:32:00

    26. Marci domus



    I. Per hiemem in urbe habitamus ego, pater, mater et sorores. Domus nostra in via maxima est sita, in qua via habitant cives nobiliores.

    Intro januam quae semper stat clausa, nisi quis intrat. Si cupio intrare, januam pulso. Statim venit janitor (is januam intus custodit) et januam reserat; in vestibulum pergimus, deinde in atrium. Medio in atrio, est quoddam stagnum, impluvium nominatum, in quod pluviae cadunt et stagnum faciunt. Super impluvium, nullum tectum est, sed spatium apertum, quod compluvium vocant. Prope stagnum est ara; prope aram, stant Lares.



    II. In atrio nos omnes diem agimus. At dormimus in cubiculis vel cellis, quae multae sunt circum atrium aedificatae. Nonnulli servi tamen ante portas cellarum dormiunt.

    Quisque cellam habet et quod quisque dicit in aliorum cellis non auditur.

    Post atrium, est tablinum, quod est privatum patris conclave. Sunt autem fauces, alterae a dextra, alterae a sinistra, per quas in apertum spatium, peristylum nominatum, venimus. Circum hoc peristylum, aliae sunt cellae.

    Sunt etiam alia conclavia: triclinium, ubi cibum sumimus, bibliotheca, culina, exedra, oecus, balneum et tabernae. In balneo est calida aqua, culinae vicinae foco calefacta.

    Ad sinistram intrantibus, non longe ab ostiarii cella, canis ingens, catena vinctus, in pariete est pictus superque quadrata littera scriptum: «CAVE CANEM».

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-26 19:35:07

    III. Responde mihi interriganti:



    —— Ubi tota familia per aestatem habitat?

    —— Unde in atrium venimus?

    —— Quid videmus in medio atrio?

    —— Cur super impluvium nullum tectum est?

    —— Quis januam reserat,si quis ostium pulsat?

    —— Quota hora Romani in balnea veniebat? —— Octava vel nona hora.

    —— Quando cenabant Romani? —— Nona vel decima hora.

    —— Cur in triclinio lecti erant? —— Quia conviviae in lectis accumbebant, ut cibum semerent.

    —— Quot annos natus es? —— Sedecim annos natus sum.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-26 19:35:20

    27. Augustus et poeta



    Graecus quidam poeta, quoties Augustus e palatio descendebat, aliquod epigramma ei porrigebat.

    Id saepe frustra fecerat et tamen rursum faciebat.

    Olim Augustus sua manu in charta epigramma scripsit, quod misero graeco misit. Ille versus, tam voce quam gustu, ladavit; deinde, accessit ad sellam qua Augustus vehebatur, principi paucos denarios dedit dixitque:

    《Parum dedi quia Parum habeo》.

    Riserunt omnes et Augustus centum milia nummorum graeco poetae dedit.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-26 19:35:35

    28. Pulli sacri



    Magistratus Romani secerdotesque convenerunt. Incredibili enim sunt sollicitudine et anxietate de proximo bello. Auspicia eruntne secunda? Princeps sacerdotum, vir singulari vitute et religione, pullarium vocat. Accedit pullarius caveamque pullorum ante omnium oculos deponit et aperit.

    Procedunt pulli. Summa cum gravitate et dignitate pullarius frumentum spargit. Pulli magna edacitate frumentum sumunt. Res non mira est: pulli enim neque heri neque hodie cibum sumpserunt. Plerique tamen spectatores rem miram vident, sacerdotesque secunda auspicia declarant. Consules cum hostibus proelium committent. Victoriam magnam reportabunt et magnam gloriam honoreque habebunt.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-06-28 18:26:39

    29. Frugalitas Romana



    ——被动式



    Apud Romanos antiquos integritas vitae laudabatur et frugalitas aestimabatur. Luxuria privata a bonis civibus damnabatur. «Si bonis exemplis incitabimur, multa vitia a nobis vitabuntur». -- putabant. Vita rustica et humilis laudabatur, vita luxuriosa repudiabatur. Roma olim ad AEquis oppugnata erat; milites Romani superati erant. Tum Cincinnatus, agricola humilis, a civibus ad dictaturam vocatus. Consuli auxilium ad eo datum est, Roma timore liberata est, hostes superati ac fugati sunt Ita, ex agricola, et vir fortissimus et miles strenuus gignitur.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-07-07 14:27:11

    30. Christiani in circo



    I. -- Plurimi Chistiani a judicibus damnati sunt. Alii in crucem aguntur et ardentibus taedis cruciantur, alii a bestiis lacerantur, alii tantum vinciuntur.

    In circo, idem undique clamor auditur: «Emittantur bestiae». Clamore miltitudinis maximo incitati, aediles custodibus bestiarum haec tantum dixerunt: «Aperiantur saepta leonum».



    II. -- Christianis fortitudo animi a Deo dabitur. Cum aperiuntur saepta leonum, senex a multitudine christianorum orantium circumvenitur. Senex sacerdos est et dicit: «Ne ignavi in hoc certamine a Deo reperiamur: pro Rege regum, laeti, mortem oppetamus, animus enim non una cum corpore exstinguitur, sed Christianis in circo cadentibus Caelum aperitur

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-07-07 14:27:32

    31. Judicium Paridis



    Ad nuptias Pelei et Thetidis omnes dii invitati erant, praeter Discordiam. Haec, ira commota, inter tres deas, Junonem, Minervam et Venerem, malum jecit cui inscripta erant verba «Pulcherrima me habeat».

    Magna discordia inter deas exorta, Juppiter arbitrum Paridem elegit, Priami filium, qui patris greges in monte Ida pascebat.

    Paris Venerem, propter eximiam pulchritudinem, designavit. Sed Juno Minervaque, iratae, Paridem crudeliter puniverunt. Nam Graeci urbem Trojam funditus deleverunt.

  • Kya

    Kya (Modo corvo nigrior.) 2008-07-10 12:14:14

    好东西...

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-07-10 19:25:31

    32. De ludis circensibus



    Quintus —— Nihil mihi videris timere; neminem umquam te fortiorem vidi; sed haec omittamus; nonne lex Dei tui prohibet ludos circenses?

    Clemens —— Romae, quis ignorat ludos circenses non solum Dei sed naturae legem semper prohibuisse?

    Quintus —— Quare ludis interesse aut cursum quadrigarum intueri non possumus? Num lex divina hominem vetat aurigam aut athletam se profiteri? Quod scelus committunt athletae currendo aut pugnando?

    Clemens —— Nonne fatebere ab aedilibus nostris ludis honestis adjungi cruentas gladiatorum pugnas aut captivorum inermium caedes? Fatere eos, qui haec bona opinantur, vehemenrer errare. Qui istos ludos comprobant, et cum divina lege et cum humana natura dissentiunt.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-07-11 23:15:43

    33. In Schola



    Prima hora, Pomponius e lecto surgit.

    Tum, toga praetexta inductus et bullam auream in collo gerens —— nondum enim sedecim annos natus est —— ad ludum litterarium properat cum servo qui ejus stilum, tabulam ceratam et libros portare solet.

    Hodie puer non domi jentaculum sumpsit sed crustula apud pistorem emit et tardus est.

    Pomponius (qui denique in scholam intrare ausus est) —— Ave, magister; veniam a magistro meo peto; nam fere ultimus in scholam veni.

    Magister —— Ave, puer; cur heri scholae non adfuisti? Ubi eras? Impigri pueri officiis suis non ita desunt.

    Pomponius —— Heri ad portum veni navesque et nautas Graecos aspexi. Postea, ludis circensibus cum Clemente et Petronio, aequalibus meis, adfui.

    Multi erant in circo athletae; difficilibus exercitationibus interfuimus. Post ludos pulchra praemia coronaeque athletis non defuerunt et...

    Magister —— O puer impudens! scholae semper adsunt discipuli impigri, ludis pigri. Si cras tardabis, poenas a te sumam.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-07-14 15:55:44

    34. In triclinio



    I. Hora cenae adest et omnes propter laborem esurientes et sitientes veniunt. Nonne fames optimum cibi condimentum est? Tota falimia in triclinio accumbit; Cornelius ipse in summo lecto, uxor in proximo, deinde filii filiaeque. Servi cibum ante eos ponunt et ex amphora vinum aut aquam in cyathos fundunt; primo, ova aut pisces edunt; deinde, carnem aut ovis aut bovis aut avis; postremo, poma. Panem digitis frangunt; dextra omnes cibos ad os ferunt, cyathos vino plenos ad labia tollunt. Nonnunquam Sempronia Titum culpat, quod nimis edit et rapidius quam debet: «Tite, non tanta frusta, sed parvam partem dentibus morde!» Tum pater dicit: «Neque edaces neque ebriosi, sed sobrii simus; satis edite et satis bibite, liberi mei; deinde, postquam fames sitisque depulsae sunt, desistite! Mentem sanam ita servabitis in corpore sano».



    II. Responde mihi interroganti:

    —— Quando tota familia in triclinio accumbit?

    —— Cur Sempronia Titum culpat?

    —— Unde servus vinum effundit?

    —— Ubi servus cibum ponit?

    —— Quid Titus facere non debet?

    —— Cur omnes donum veniunt?

    —— Quot annos Titus natus est? —— Sedecim annos natus est.



    III. Post prandium, Titus in horto aliquandiu quietem sumit. Deinde, Quintus et Clemens condiscipuli adveniunt, qui cum Tito ludere solent. Numquam enim post prandium discipuli Romani in ludum revertuntur.

    Campum Martium celeriter petunt, ibique currunt, saliunt, pila ludunt discumque jaciunt. Sic ludis exercitationibusque animos recreant et corpora confirmant.

    Ad decimam horam, pueri banlneum petunt. Nam, in ipsa domo, magnum balneum habent, neque illis necesse est communia balnea ire.

    In apodyterio vestes ponunt et in caldarium celeriter ambulant: in descensionem in solo excavatam per tres gradus descendunt. Titus in frigidarium transit et in baptisterio, frigida aqua pleno, natat.



    IV. Interrogationibus responsum da:



    —— Quota hora a schola revertitur discipulus Romanus? —— Quarta vel quinta hora.

    —— Quando prandebant Romani?

    —— Cur pila ludis? —— Quod pila omnes corporis partes exercet.

    —— Quid discipuli Romani post prandium faciebant? —— In Campo Martio ludebant aut in silvis errabant, cum serenum erat tempus et ad ambulationem invitabat.

    —— Cur Titi condiscipuli in calidam aquam se mergunt?

    —— Cur illi frigidarii descensionem se immergere negaverunt? —— Quoniam aqua nimis frigida erat.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-07-16 23:23:10

    35. Epistula sive litterae



    Marcus Tulliae suae s. d. (salutem dicit)



    Si vales, bene est; ego valeo. Accepi litteras tuas.

    Has nunc Roma mitto. Nam te certiorem facere desidero de tirocinio fori Sexti nostri. Heri ei togam puram dedi. Multi amici, cum magna honestissimorum caterva, comitati sunt omnesque magna de eo praedicunt. Sapientior enim aequalibus videtur et omnia memoria facile retinere posse.

    Jam, quindecim annos natus, liberalia studia discit.

    Apud rhetores, grammaticos et philosophos in omnibus ingenuis artibus versatur. Mox graecis litteris studebit.

    Quam primum Roma egrediar. Valetudinem tuam cura deligentissime. Vale.

  • 高达九成网友

    高达九成网友 (换个姿势再来一次) 2008-07-16 23:23:23

    第一章结束。

  • Veneficus

    Veneficus (呱呱呱) 2008-08-06 05:23:52

    我突然想起这个玩意也能拿来当阅读材料,还有详细的翻译- -
    这是我以前读这门课时候的教材,老师给的网址


    http://www.cambridgescp.com/page.php?p=clc^oa_book1^intro

  • Miss.Marquez

    Miss.Marquez (彼岸是光明的世界) 2009-05-13 17:03:56

    我是初学者,谢谢楼主了!

  • 若鱼

    若鱼 (sempre libera) 2010-11-21 06:01:11

    楼主大好人……能否继续更新???

  • 克里斯丁爵士

    克里斯丁爵士 (Half-Life of Degeneration) 2010-11-23 16:58:29

    mark

  • seraph7

    seraph7 (Always...) 2010-11-27 16:02:06

    能看懂哦~~惊喜

你的回应

回应请先 , 或 注册

6882 人聚集在这个小组

手机扫描二维码,把小组装进口袋

↑回顶部